- Dictionary
- On
- Macrons
- Off
- Font
Settings
De concordantibus verbis, pars 6 - Amandi cupidus
Duo vel plura nomina inter se concordare possunt, cum aut de una eadem re agitur aut aliquo possessionis vinculo coniunguntur.
In hac autem lectione, de ipso possessionis vinculo agere pergemus, sed quod inter principia nomina et ea verba quae in -ndi, -ndorum sive -ndae, -ndarum cadunt, invenitur, ut puta "amandi" vel "eundi" vel "utendi".
Huius generis verba vulgo "participia futura passiva" vocant: "participia" dicuntur, quia partem verbi et partem nominis obtinent, "futura", quia actionem futuram significant, "passiva", quia patientem partem poscunt. Ut puta: "puer amandus est", hoc est "oportet puerum amari" sive "amari debet puer". Quo autem in exemplo, "amandus", quia de re futura, aut facultatem aut necessitatem amandi significare potest.
Quae cum ita sint, non necesse est te haec, quae supra dixi, iam memoriae mandare. Hac enim lectione horum tantum verborum, quae possessoris genitorisve casum mittunt, usus percurremus.