TutorLatin

Settings

Dictionary
On
Macrons
Off
Font

Argipaei

Radices altorum montium habitant homines, qui calvi sunt omnes, mares pariter atque feminae, et simo naso. Vestem gestant Scythicam, ceterum arborum fructu vitam sustentant. Ponticum nomen arboris est, qua aluntur; fico admodum similis est. Fructum autem fert fabae similem, nucleum intus habentem. Maturos fructus pannis custodiunt, et, qui ab iis defluit niger et crassus, liquorem et lingunt, et lacte mixtum bibunt. Ex faece massas conficiunt, quibus vescuntur. Pecorum non magna illis copia est. Quilibet paterfamilias sub arbore habitat. Hieme quidem arborem tegunt tegmine e lana facto. His hominibus nemo iniuriam infert: sacri enim habentur; nec arma ulla bellica habent; iidem et finitimorum controversias dirimunt. His nomen est Argipaeis.

Argipaei ...



#1 / 2
Argipaei ...
When you give a correct answer, you are automatically directed to the next step.
TutorLatin
UI components: Skeleton UI Icons: Carbon Design (IBM) © 2021-2025 TutorLatin All rights reserved
Tutorlatin is a free, anonymous platform that offers a plethora of educational resources to learners, tutors, and teachers alike. With over 1000 available modules and a multitude of other tools, TutorLatin is the largest database of resources for learning the Latin language that is completely free to access.